1.- Magnificat anima mea Dominum.
2.- Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
3.- Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent
4.- ...omnes generationes.
5.- Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
6.- Et misericordia a progenie in progenies timentibus eum.
7.- Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui.
8.- Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.
9.- Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
10.- Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae.
11.-Sicut locutus est ad Patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula.
12.- Gloria Patri, gloria Filio,
gloria et Spiritui Sancto!
Sicut erat in principio et nunc et semper
et in saecula saeculorum.
Amen.
domingo, 3 de agosto de 2008
Suscribirse a:
Enviar comentarios (Atom)
No hay comentarios:
Publicar un comentario